de Vita Beata
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
At contra sapientium remissae voluptates et modestae ac paene languidae sunt compressaeque et vix notabiles, ut quae neque accersitae veniant nec, quamvis per se accesserint, in honore sint neque ullo gaudio percipientium exceptae ; miscent enim illas et interponunt vitae ut ludum iocumque inter seria.
Desinant ergo inconvenientia iungere et virtuti voluptatem implicare, per quod vitium pessimis quibusque adulantur. Ille effusus in voluptates, ructabundus semper atque ebrius, quia scit se cum voluptate vivere, credit et cum virtute ; audit enim voluptatem separari a virtute non posse, deinde vitiis suis sapientiam inscribit et abscondenda profitetur.
Itaque non ab Epicuro impulsi luxuriantur, sed vitiis dediti luxuriam suam in philosophiae sinu abscondunt et eo concurrunt, ubi audiant laudari voluptatem. Nec aestimant, voluptas illa Epicuri—ita enim me
Itaque quod unum habebant in malis bonum perdunt, peccandi verecundiam. Laudant enim ea, quibus erubescebant, et vitio gloriantur; ideoque ne resurgere quidem adulescentiae[*]( adulescentiae A : erubescentiae Madvig: displicentiae Gertz. ) licet, cum honestus turpi desidiae titulus accessit. Hoc est cur ista voluptatis laudatio perniciosa sit, quia honesta praecepta intra latent, quod corrumpit apparet.
In ea quidem ipse sententia sum—invitis hoc nostris popularibus dicam—sancta Epicurum et recta praecipere et, si propius accesseris, tristia ; voluptas enim illa ad parvum et exile revocatur et, quam nos virtuti legem dicimus, eam ille dicit voluptati : iubet illam parere naturae. Parum est autem luxuriae quod naturae satis est. Quid ergo est ?
Ille, quisquis desidiosum otium et gulae ac libidinis vices felicitatem vocat, bonum malae rei quaerit auctorem et, cum illo venit blando nomine inductus, sequitur voluptatem non quam audit, sed quam attulit, et vitia sua cum coepit putare similia praeceptis, indulget illis non timide, nec obscure luxuriatur sed iam inde aperto capite. Itaque non dicam, quod plerique nostrorum, sectam Epicuri flagitiorum magistram esse, sed illud dico : male audit, infamis est, et immerito.