de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Si quis de felicitate Diogenis dubitat, potest idem dubitare et de deorum immortalium statu, an parum beate degant, quod illis nec praedia nec horti sint nec alieno colono rura pretiosa nec grande in foro faenus. Non te pudet, quisquis divitiis adstupes ? Respice agedum mundum ; nudos videbis deos, omnia dantis, nihil habentis. Hunc tu pauperem putas an dis immortalibus similem, qui se fortuitis omnibus exuit ?

Feliciorem tu Demetrium Pompeianum vocas, quem non puduit locupletiorem esse Pompeio ? Numerus illi cotidie servorum velut imperatori exercitus referebatur, cui iam dudum divitiae esse debuerant duo vicarii et cella laxior.

At Diogeni servus unicus fugit nec eum reducere, eum monstraretur, tanti putavit. " Turpe est," inquit, " Manen sine Diogene posse vivere, Diogenen sine Mane non posse." Videtur mihi dixisse : " Age tuum negotium, fortuna; nihil apud Diogenen iam tui est. Fugit mihi servus, immo liber abii ! " Familia petit vestiarium victumque ;

tot ventres avidissimorum animalium tuendi sunt, emenda vestis et custodiendae rapacissimae manus et flentium detestantiumque ministeriis utendum.

p.244
Quanto ille felicior, qui nihil ulli debet, nisi cui facillime negat, sibi!