de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Aestimanda sunt deinde ipsa, quae adgredimur, et vires nostrae cum rebus, quas temptaturi sumus, comparandae ; debet enim semper plus esse virium in actore quam in opere ; necesse est opprimant onera, quae ferente maiora sunt.

Quaedam praeterea non tam magna sunt negotia quam fecunda

p.236
multumque negotiorum ferunt. Et haec refugienda sunt, ex quibus nova occupatio multiplexque nascetur, nec accedendum eo, unde liber regressus non sit ; iis admovenda manus est, quorum finem aut facere aut certe sperare possis, relinquenda, quae latius actu procedunt nec ubi proposueris desinunt.

Hominum utique dilectus habendus est: an digni sint quibus partem vitae nostrae impendamus, an ad illos temporis nostri iactura perveniat ; quidam enim ultro officia nobis nostra imputant.

Athenodorus ait ne ad cenam quidem se iturum ad eum, qui sibi nil pro hoc debiturus sit. Puto intellegis multo minus ad eos iturum, qui eum amicorum officiis paria mensa faciunt, qui fericula pro congiaris numerant, quasi in alienum honorem intemperantes sint. Deme illis testes spectatoresque, non delectabit popina secreta. Considerandum est, utrum natura tua agendis rebus an otioso studio contemplationique aptior sit, et eo inclinandum, quo te vis ingenii feret. Isocrates Ephorum iniecta manu a foro subduxit utiliorem componendis monumentis historiarum ratus ; male enim respondent coacta ingenia, reluctante natura irritus labor est.[*]( The paragraph, evidently out of place, is assigned by Haase to a position before necesse est 6. 2: alii alia. )