de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ante omnia necesse est se ipsum aestimare, quia fere plus nobis videmur posse quam possumus. Alius eloquentiae fiducia prolabitur, alius patrimonio suo plus imperavit quam ferre posset, alius infirmum corpus laborioso pressit officio. Quorundam parum idonea est verecundia rebus civilibus, quae firmam frontem desiderant ; quorundam contumacia non facit ad aulam ; quidam non habent iram in potestate et illos ad temeraria verba quaelibet indignatio effert ; quidam urbanitatem nesciunt continere nec periculosis abstinent salibus. Omnibus his utilior negotio quies est; ferox impatiensque natura irritamenta nociturae libertatis evitet.