de Tranquilitate Animi
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
" Sed quia in hac," inquit, " tam insana hominum ambitione tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus parum tuta simplicitas est et plus futurum semper est quod obstet quam quod succedat, a foro quidem et publico recedendum est, sed habet ubi se etiam in privato laxe explicet magnus animus ; nec ut leonum animaliumque impetus caveis coercetur, sic hominum, quorum maximae in seducto actiones sunt.