de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Tunc illos et paenitentia coepti tenet et incipiendi timor subrepit- que illa animi iactatio non invenientis exitum, quia nec imperare cupiditatibus suis nec obsequi possunt, et cunctatio vitae parum se explicantis et inter destituta vota torpentis animi situs.

Quae omnia graviora sunt, ubi odio infelicitatis operosae ad otium perfugerunt, ad secreta studia, quae pati non potest animus ad civilia erectus agendique cupidus et natura inquies, parum scilicet in se solaciorum habens ; ideo detractis oblectationibus, quas ipsae occupationes dis- currentibus praebent, domum, solitudinem, parietes non fert, invitus aspicit se sibi relictum.

Hinc illud est taedium et displicentia sui et nusquam residentis animi volutatio et otii sui tristis

p.218
atque aegra patientia ; utique ubi causas fateri pudet et tormenta introsus egit verecundia, in angusto inclusae cupiditates sine exitu se ipsae strangulant. Inde maeror marcorque et mille fluctus mentis in- certae, quam spes inchoatae suspensam habent, deploratae tristem ; inde ille adfectus otium suum detestantium querentiumque nihil ipsos habere, quod agant et alienis incrementis inimicissima invidia. Alit enim livorem infelix inertia et omnes destrui cupiunt, quia se non potuere provehere ;