de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Totum interim vitium in medium protrahendum est, ex quo agnoscet quisque partem suam ; simul tu intelleges, quanto minus negotii habeas cum fastidio tui quam ii, quos ad professionem speciosam alligatos et sub ingenti titulo laborantis in sua simulatione pudor magis quam voluntas tenet.

Omnes in eadem causa sunt, et hi qui levitate vexantur ac taedio adsiduaque mutatione propositi, quibus semper magis placet quod reliquerunt, et illi, qui marcent et oscitantur. Adice eos, qui non aliter quam quibus difficilis somnus est versant se et hoc atque illo modo componunt, donec quietem lassitudine inveniant. Statum vitae suae reformando[*]( reformando Koch : formando A.) subinde in eo novissime manent, in quo illos non mutandi odium sed senectus ad novandum pigra deprendit. Adice et illos, qui non constantiae vitio parum leves sunt sed inertiae, et vivunt non quo- modo volunt, sed quomodo coeperunt.

Innumerabiles

p.216
deinceps proprietates sunt sed unus effectus vitii, sibi displicere. Hoc oritur ab intemperie animi et cupiditatibus timidis aut parum prosperis, ubi aut non audent quantum concupiscunt, aut non consequuntur et in spem toti prominent ; semper in- stabiles mobilesque sunt, quod necesse est accidere pendentibus. Ad vota sua omni via tendunt et in- honesta se ac difficilia docent coguntque, et ubi sine praemio labor est, torquet illos irritum dedecus, nec dolent prava se sed [*]( sed added by Haase.) frustra voluisse.

Tunc illos et paenitentia coepti tenet et incipiendi timor subrepit- que illa animi iactatio non invenientis exitum, quia nec imperare cupiditatibus suis nec obsequi possunt, et cunctatio vitae parum se explicantis et inter destituta vota torpentis animi situs.