de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

  1. Hoc se quisque modo semper fugit.
Sed quid prodest, si non effugit ? Sequitur se ipse et urget gravissimus comes.

Itaque scire debemus non locorum vitium esse quo laboramus, sed nostrum ; infirmi sumus ad omne tolerandum, nec laboris patientes nec voluptatis nec nostri nec ullius rei diutius. Hoc quosdam egit ad mortem, quod pro- posita saepe mutando in eadem revolvebantur et non

p.222
reliquerant novitati locum. Fastidio esse illis coepit vita et ipse mundus, et subit illud tabidarum de- liciarum : " Quousque eadem ? "

Adversus hoc taedium quo auxilio putem utendum quaeris. Optimum erat, ut ait Athenodorus, actione rerum et rei publicae tractatione et officiis civilibus se detinere. Nam ut quidam sole atque exercitatione et cura corporis diem educunt athletisque longe utilissimum est lacertos suos roburque, cui se uni dicaverunt, maiore temporis parte nutrire, ita vobis animum ad rerum civilium certamen parantibus in opere esse uno [*]( uno Stangl: non A: nostro Gertz.) longe pulcherrimum est. Nam cum utilem se efficere civibus mortalibusque propositum habeat, simul et exercetur et proficit, qui in mediis se officiis posuit communia privataque pro facultate administrans.