de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Omnes effugisti casus, livorem, morbum ; existi ex custodia ; non tu dignus mala fortuna dis visus es, sed indignus, in quem iam aliquid fortuna posset." Subducentibus vero se et in ipsa morte ad vitam respectantibus manus iniciendae sunt!

Neminem flebo laetum, neminem flentem ; ille lacrimas meas ipse abstersit, hic suis lacrimis effecit, ne ullis dignus sit. Ego Herculem fleam, quod vivus uritur, aut Regulum, quod tot clavis configitur, aut Catonem, quod vulnera vulnerat [*]( vulnerat added by Rossbach.) sua? Omnes isti levi temporis impensa invenerunt, quomodo aeterni fierent, et ad immortalitatem moriendo venerunt.

Est et illa sollicitudinum non mediocris materia, si te anxie componas nec ullis simpliciter ostendas, qualis multorum vita est, ficta, ostentationi parata ; torquet enim adsidua observatio sui et deprendi

p.278
aliter ac solet metuit. Nec umquam cura solvimur, ubi totiens nos aestimari putamus quotiens aspici ; nam et multa incidunt, quae invitos denudent, et, ut bene cedat tanta sui diligentia, non tamen iucunda vita aut secura est semper sub persona viventium.