de Tranquilitate Animi
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quid senserit dubito, multa enim mihi occurrunt. Contumeliosus esse voluit et ostendere, quanta crudelitas esset, in qua mors beneficium erat ? An exprobravit illi cotidianam dementiam ? (agebant enim gratias et quorum liberi occisi et quorum bona ablata erant) an tamquam libertatem libenter accepit ? Quicquid est, magno animo respondit.
Dicet aliquis: " Potuit post hoc iubere illum Gaius vivere." Non timuit hoc Canus ; nota erat Gai in talibus imperiis fides! Credisne illum decem medios usque ad supplicium dies sine ulla sollicitudine exegisse ? Verisimile non est, quae vir ille dixerit, quae fecerit,
Ludebat latrunculis, cum centurio agmen periturorum trahens illum quoque excitari iuberet. Vocatus numeravit calculos et sodali suo : " Vide," inquit, " ne post mortem meam mentiaris te vicisse " ; tum annuens centurioni : " Testis," inquit," eris uno me antecedere." Lusisse tu Canum illa tabula putas ? Inlusit ! Tristes erant amici talem amissum virum :
" Quid maesti," inquit, " estis ? Vos quaeritis an immortales animae sint ; ego iam sciam." Nec desiit veritatem in ipso fine scrutari et ex morte sua quaestionem habere.