de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Utique animus ab omnibus externis in se revocandus est. Sibi confidat, se gaudeat, sua suspiciat, recedat quantum potest ab alienis et se sibi adplicet, damna

p.268
non sentiat, etiam adversa benigne interpretetur.

Nuntiato naufragio Zenon noster, cum omnia sua audiret submersa : " Iubet," inquit, " me fortuna expeditius philosophari." Minabatur Theodoro philosopho tyrannus mortem et quidem insepultam : " Habes," inquit, " cur tibi placeas, hemina sanguinis in tua potestate est ; nam quod ad sepulturam pertinet, o te ineptum, si putas mea interesse, supra terram an infra putrescam."

Canus Iulius, vir imprimis magnus, cuius admirationi ne hoc quidem obstat, quod nostro saeculo natus est, eum Gaio diu altercatus, postquam abeunti Phalaris ille dixit: " Ne forte inepta spe tibi blandiaris, duci te iussi," "Gratias," inquit, " ago, optime princeps."

Quid senserit dubito, multa enim mihi occurrunt. Contumeliosus esse voluit et ostendere, quanta crudelitas esset, in qua mors beneficium erat ? An exprobravit illi cotidianam dementiam ? (agebant enim gratias et quorum liberi occisi et quorum bona ablata erant) an tamquam libertatem libenter accepit ? Quicquid est, magno animo respondit.

Dicet aliquis: " Potuit post hoc iubere illum Gaius vivere." Non timuit hoc Canus ; nota erat Gai in talibus imperiis fides! Credisne illum decem medios usque ad supplicium dies sine ulla sollicitudine exegisse ? Verisimile non est, quae vir ille dixerit, quae fecerit,

p.270
quam in tranquillo fuerit.