de Tranquilitate Animi
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Ex hoc malo dependet illud taeterrimum vitium, auscultatio et publicorum secretorumque inquisitio et multarum rerum scientia, quae nec tuto narrantur nec tuto audiuntur.
Hoc secutum puto Democritum ita coepisse: " Qui tranquille volet vivere, nec privatim agat multa nec publice," ad supervacua scilicet referentem. Nam si necessaria sunt, et privatim et publice non tantum multa sed innumerabilia agenda sunt ; ubi
Nam qui multa agit, saepe fortunae potestatem sui facit, quam tutissimum est raro experiri, ceterum semper de illa cogitare et nihil sibi de fide eius promittere. " Navigabo, nisi si quid inciderit " et " Praetor fiam, nisi si quid obstiterit " et " Negotiatio mihi respondebit, nisi si quid inter- venerit."
Hoc est quare sapienti nihil contra opinionem dicamus accidere : non illum casibus hominum excerpimus sed erroribus, nec illi omnia ut voluit cedunt, sed ut cogitavit; imprimis autem cogitavit aliquid posse propositis suis resistere. Necesse est autem levius ad animum pervenire destitutae cupiditatis dolorem, cui successum non utique promiseris.