de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Reverti unde veneris quid grave est ? Male vivet quisquis nesciet bene mori. Huic itaque primum rei pretium detrahendum est et spiritus inter vilia numerandus. Gladiatores, ut ait Cicero, invisos habemus, si omni modo vitam impetrare cupiunt; favemus, si contemptum eius

p.256
prae se ferunt. Idem evenire nobis scias ; saepe enim causa moriendi est timide mori.

Fortuna illa, quae ludos sibi facit : " Quo," inquit, " te reservem, malum et trepidum animal ? Eo magis convulneraberis et confodieris, quia nescis praebere iugulum At tu et vives diutius et morieris expeditius, qui ferrum non subducta cervice nec manibus oppositis sed animose recipis."

Qui mortem timebit, nihil umquam pro homine vivo faciet. At qui sciet hoc sibi cum conciperetur statim condictum, vivet ad formulam et simul illud quoque eodem animi robore praestabit, ne quid ex iis, quae eveniunt, subitum sit. Quicquid enim fieri potest, quasi futurum sit, prospiciendo malorum omnium impetus molliet, qui ad praeparatos expectantesque nihil adferunt novi ; securis et beata tantum spectantibus graves veniunt. Morbus est, captivitas, ruina, ignis ; nihil horum repentinum est :

sciebam, in quam tumultuosum me contubernium natura elusisset. Totiens in vicinia mea conclamatum est ; totiens praeter limen immaturas exequias fax cereusque praecessit ; saepe a latere ruentis aedificii fragor sonuit; multos ex iis, quos forum, curia, sermo mecum contraxerat, nox abstulit et iunctas sodalium manus capulus [*]( capulus Basore: copulas codex Ambros. C 293: copulatas (1 added by first hand) A: copiates Madvig: speculator Gertz: others change or omit iunctas. ) interscidit.

p.258
Mirer ad me aliquando pericula accessisse, quae circa me semper erraverint ? Magna pars hominum est, quae navigatura de tempestate non cogitat.

Numquam me in voce [*]( voce added by Gertz.) bona mali pudebit auctoris. Publilius, tragicis comicisque vehementior ingeniis, quotiens mimicas ineptias et verba ad summam caveam spectantia reliquit, inter multa alia coturno, non tantum sipario, fortiora et hoc ait :

  1. Cuivis potest accidere quod cuiquam potest.
Hoc si quis in medullas demiserit et omnia aliena mala, quorum ingens cotidie copia est, sic aspexerit, tamquam liberum illis et ad se iter sit, multo ante se armabit quam petatur ;

sero animus ad periculorum patientiam post pericula instruitur. " Non putavi hoc futurum" et " Umquam tu hoc eventurum credidisses ? " Quare autem non ? Quae sunt divitiae, quas non egestas et fames et mendicitas a tergo sequatur ? Quae dignitas, cuius non prae- textam et augurale et lora patricia sordes comitentur et exprobratio notae et mille maculae et extrema contemptio ? Quod regnum est, cui non parata sit ruina et proculcatio et dominus et carnifex ? Nec magnis ista intervallis divisa, sed horae momentum interest inter solium et aliena genua.

Scito ergo omnem condicionem versabilem esse et quicquid in ullum incurrit posse in te quoque incurrere. Locuples

p.260
es: numquid divitior Pompeio ? Cui cum Gaius, vetus cognatus, hospes novus, aperuisset Caesaris domum, ut suam eluderet, defuit panis, aqua ! Cum tot flumina possideret in suo orientia, in suo cadentia, mendicavit stilicidia. Fame ac siti periit in palatio cognati, dum illi heres publicum funus esurienti locat ! Honoribus summis functus es ;

numquid aut tam magnis aut tam insperatis aut tam universis quam Seianus ? Quo die illum senatus deduxerat, populus in frusta divisit ; in quem quicquid congeri poterat di hominesque contulerant, ex eo nihil super- fuit, quod carnifex traheret ! Rex es :