de Tranquilitate Animi
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Circumfudit me ex longo frugalitatis situ venientem multo splendore luxuria et undique circumsonuit. Paulum titubat acies, facilius adversus illam animum quam oculos attollo. Recedo itaque non peior, sed tristior, nec inter illa frivola mea tam altus incedo tacitusque morsus subit et dubitatio, numquid illa meliora sint. Nihil horum me mutat, nihil tamen non concutit.
Placet imperia praeceptorum[*]( imperia praeceptorum Gertz : inpreceptorum A.) sequi et in mediam ire rem publicam; placet honores fascisque non scilicet purpura aut virgis abductum capessere, sed ut amicis propinquisque et omnibus civibus, omnibus deinde mortalibus paratior utiliorque sim. Promptus,
Ubi aliquid animum insolitum arietari percussit, ubi aliquid occurrit aut indignum, ut in omni vita humana multa sunt, aut parum ex facili fluens, aut multum temporis res non magno aestimandae poposcerunt, ad otium convertor et, quemadmodum pecoribus fatigatis quoque, velocior domum gradus est. Placet intra parietes suos vitam coercere : " Nemo ullum auferat diem nihil dignum tanto impendio redditurus ; sibi ipse animus haereat, se colat, nihil alieni agat, nihil quod ad iudicem spectet ; ametur expers publicae privataeque curae tranquillitas."
Sed ubi lectio fortior erexit animum et aculeos subdiderunt exempla nobilia, prosilire libet in forum, commodare alteri vocem, alteri operam, etiam si nihil profuturam, tamen conaturam prodesse, alicuius coercere in foro superbiam male secundis rebus elati.
In studiis puto me hercules melius esse res ipsas intueri et harum causa loqui, ceterum verba rebus permittere, ut qua duxerint, hae inelaborata sequatur oratio : " Quid opus est saeculis duratura componere? Vis tu non id agere, ne te posteri taceant ? Morti natus es, minus molestiarum habet funus tacitum !