de Tranquilitate Animi
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Non est, quod dicas omnium virtutium tenera esse principia, tempore illis duramentum et robur accedere. Non ignoro etiam quae in speciem
p.204
laborant, dignitatem dico et eloquentiae famam et quicquid ad alienum suffragium venit, mora convalescere—et quae veras vires parant et quae ad placendum fuco quodam subornant,[*]( subornant Gertz : subornantur A.) expectant annos, donec paulatim colorem diuturnitas ducat—, sed ego vereor, ne consuetudo, quae rebus adfert constantiam, hoc vitium mihi altius figat. Tam malorum quam bonorum longa conversatio amorem induit. Haec animi inter utrumque dubii nec ad recta fortiter nec ad prava vergentis infirmitas qualis sit, non tam semel tibi possum quam per partes ostendere ; dicam quae accidant mihi : tu morbo nomen invenies. Tenet me summus amor parsimoniae, fateor;