de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Rogo itaque, si quod habes remedium, quo hanc fluctuationem meam sistas, dignum me putes qui tibi tranquillitatem debeam. Non esse periculosos hos[*]( hos added by Koch,) motus animi nec quicquam tumultuosi adferentis scio; ut vera tibi similitudine

p.212
id, de quo queror, exprimam, non tempestate vexor sed nausea. Detrahe ergo quicquid hoc est mali et succurre in conspectu terrarum laboranti.

SENECA[*]( Seneca added by Haase.) : Quaero me hercules iam dudum, Serene, ipse tacitus, cui talem adfectum animi similem putem, nec ulli propius admoverim exemplo quam eorum, qui ex longa et gravi valetudine expliciti motiunculis levibusque interim offensis perstringuntur et, cum reliquias effugerunt, suspicionibus tamen inquietantur medicisque iam sani manum porrigunt et omnem calorem corporis sui calumniantur. Horum, Serene, non parum sanum est corpus, sed sanitati parum adsuevit; sicut est quidam tremor etiam tranquilli maris, utique cum ex tempestate requievit.