de Providentia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Isti quos pro felicibus aspicis, si non qua occurrunt sed qua latent videris, miseri sunt, sordidi, turpes, ad similitudinem parietum suorum extrinsecus culti; non est ista solida et sincera felicitas ; crusta est et quidem tenuis. Itaque dum illis licet stare et ad arbitrium suum ostendi, nitent

p.44
et imponunt ; cum aliquid incidit quod disturbet ac detegat, tunc apparet quantum altae ac verae foeditatis alienus splendor absconderit.

Vobis dedi bona certa, mansura, quanto magis versaverit aliquis et undique inspexerit, meliora maioraque : permisi vobis metuenda contemnere, cupiditates fastidire ; non fulgetis extrinsecus, bona vestra introrsus obversa sunt. Sic mundus exteriora contempsit spectaculo sui laetus. Intus omne posui bonum ; non egere felicitate felicitas vestra est.

' At multa incidunt tristia, horrenda, dura toleratu.' Quia non poteram vos istis subducere, animos vestros adversus omnia armavi ; ferte fortiter. Hoc est quo deum antecedatis ; ille extra patientiam malorum est, vos supra patientiam. Contemnite paupertatem; nemo tam pauper vivit quam natus est. Contemnite dolorem; aut solvetur aut solvet. Contemnite mortem; quae vos aut finit aut transfert. Contemnite for- tunam ; nullum illi telum quo feriret animum dedi.