de Providentia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
" Quare tamen deus tam iniquus in distributione fati fuit, ut bonis viris paupertatem et vulnera et acerba funera ascriberet ? " Non potest artifex mutare materiam ; hoc passa est. Quaedam separari a quibusdam non possunt, cohaerent, in- dividua sunt. Languida ingenia et in somnum itura aut in vigiliam somno simillimam inertibus nectuntur elementis ; ut efficiatur vir cum cura dicendus, fortiore fato opus est. Non erit illi planum iter ; sursum
Ignis aurum probat, miseria fortes viros. Vide quam alte escendere debeat virtus ; scies illi non per secura vadendum :
- Ardua prima via est et quam vix mane recentes
- enituntur equi; medio est altissima caelo,
- unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
- sit timor et pavida trepidet formidine pectus,
- ultima prona via est et eget moderamine certo ;
- tunc etiam quae me subiectis excipit undis,
- ne ferar in praeceps. Tethys solet ima vereri.
Haec cum audisset ille generosus adulescens : " Placet," inquit, " via ; escendo. Est tanti per ista ire casuro." Non desinit acrem animum metu territare :
Post haec ait : " Iunge datos currus ! His quibus deterreri me putas incitor. Libet illic stare ubi ipse Sol trepidat." Humilis et inertis est tuta sectari; per alta virtus it.
- Utque viam teneas nulloque errore traharis,
- per tamen adversi gradieris cornua tauri
- Haemoniosque arcus violentique ora leonis.
" Quare tamen bonis viris patitur aliquid mali deus fieri ? " Ille vero non patitur. Omnia mala