de Providentia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Sic sunt nauticis corpora
Omnes considera gentes in quibus Romana pax desinit. Germanos dico et quicquid circa Histrum vagarum gentium occursat. Perpetua illos hiemps, triste caelum premit, maligne solum sterile sustentat; imbrem culmo aut fronde defendunt, super durata glacie stagna persultant, in alimentum feras captant.
Miseri tibi videntur ? Nihil miserum est quod in naturam consuetudo perduxit; paulatim enim voluptati sunt quae necessitate coeperunt. Nulla illis domicilia nullaeque sedes sunt nisi quas lassitudo in diem posuit ; vilis et hic quaerendus manu victus, horrenda iniquitas caeli, intecta corpora ; hoc quod tibi calamitas videtur tot gentium vita est ! Quid miraris bonos viros, ut confirmentur, concuti ?
Non est arbor solida nec fortis nisi in quam frequens ventus incursat ; ipsa enim vexatione constringitur et radices certius figit ; fragiles sunt quae in aprica valle creverunt. Pro ipsis ergo bonis viris est, ut esse interriti possint, multum inter formidolosa