de Providentia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Sic sunt nauticis corpora

p.32
ferendo mari dura, agricolis manus tritae, ad excutienda tela militares lacerti valent, agilia Sunt membra cursoribus ; id in quoque solidissimum est quod exercuit. Ad contemnendam patientiam malorum animus patientia pervenit; quae quid in nobis efficere possit scies, si aspexeris quantum nationibus nudis et inopia fortioribus labor praestet.

Omnes considera gentes in quibus Romana pax desinit. Germanos dico et quicquid circa Histrum vagarum gentium occursat. Perpetua illos hiemps, triste caelum premit, maligne solum sterile sustentat; imbrem culmo aut fronde defendunt, super durata glacie stagna persultant, in alimentum feras captant.