de Providentia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Prosperae res et in plebem ac vilia ingenia deveniunt ; at calamitates terroresque mortalium sub iugum mittere proprium magni viri est. Semper vero esse felicem et sine morsu animi transire vitam igno- rare est rerum naturae alteram partem.
Magnus vir es ; sed unde scio, si tibi fortuna non dat facultatem exhibendae virtutis ? Descendisti ad Olympia, sed nemo praeter te ; coronam habes, victoriam non habes. Non gratulor tamquam viro forti, sed tanquam consulatum praeturamve adepto; honore auctus es.
Item dicere et bono viro possum, si illi nullam occasionem difficilior casus dedit in qua una[*]( una Gertz and Hermes omit. ) vim animi sui ostenderet : “Miserum te iudico, quod numquam fuisti miser. Transisti sine adversario vitam ; nemo sciet quid potueris, ne tu quidem ipse.” Opus est enim ad notitiam sui experimento ; quid quisque posset nisi temptando non didicit. Itaque quidam ipsi ultro se cessantibus malis obtulerunt et virtuti iturae in obscurum occasionem per quam enitesceret quaesierunt.
Gaudent, inquam, magni viri aliquando rebus adversis, non aliter quam fortes