de Providentia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Infelix est Rutilius, quod qui illum damnaverunt causam dicent omnibus saeculis ? Quod aequiore animo passus est se patriae eripi quam sibi exilium ? Quod Sullae dictatori solus aliquid negavit et revocatus tantum non retro cessit et longius fugit ? " Viderint," inquit, " isti quos Romae deprehendit felicitas tua. Videant largum in foro sanguinem et supra Servilianum lacum (id enim proscriptionis Sullanae spoliarium est)

p.20
senatorum capita et passim vagantis per urbem percussorum greges et multa milia civium Romanorum uno loco post fidem, immo per ipsam fidem trucidata ; videant ista qui exulare non possunt." Quid ergo ?

Felix est L. Sulla, quod illi descendenti ad forum gladio summovetur, quod capita sibi consularium virorum patitur ostendi et pretium caedis per quaestorem ac tabulas publicas numerat ? Et haec omnia facit ille, ille qui legem Corneliam tulit !