de Providentia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quanto magis huic invidendum est quam illis quibus gemma ministratur, quibus exoletus omnia pati doctus exsectae virilitatis aut dubiae suspensam auro nivem diluit ! Hi quicquid biberunt vomitu remetientur tristes et bilem suam regustantes, at ille venenum laetus et libens hauriet.

Quod ad Catonem pertinet, satis dictum est summamque illi felicitatem contigisse consensus hominum fatebitur, quem sibi rerum natura delegit cum quo metuenda confideret. " Inimicitiae potentium graves sunt; opponatur simul Pompeio, Caesari, Crasso. Grave est a deterioribus honore anteiri; Vatinio

p.24
postferatur. Grave est civilibus bellis interesse; toto terrarum orbe pro causa bona tam infeliciter quam pertinaciter militet. Grave est manus sibi afferre; faciat. Quid per haec consequar ? Ut omnes sciant non esse haec mala quibus ego dignum Catonem putavi."