de Otio Sapientis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

"Sed refert," inquis, "an ad illam voluptatis causa accesseris nihil aliud ex illa petens quam adsiduam contemplationem sine exitu ; est enim dulcis et habet inlecebras suas." Adversus hoc tibi respondeo : aeque refert, quo animo civilem agas vitam, an semper inquietus sis nec tibi umquam sumas ullum tempus, quo ab humanis ad divina respicias.

Quomodo res adpetere sine ullo virtutum amore et sine cultu ingeni ac nudas edere operas minime probabile est — misceri enim ista inter se et conseri debent—, sic imperfectum ac languidum bonum est in otium sine actu proiecta virtus, num- quam id, quod didicit, ostendens.