de Otio Sapientis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Nunc probabo tibi non desciscere me a praeceptis Stoicorum ; nam ne ipsi quidem a suis

p.184
desciverunt; et tamen excusatissimus essem, etiam si non praecepta illorum sequerer, sed exempla. Hoc quod dico in duas dividam partes : primum, ut possit aliquis vel a prima aetate contemplationi veritatis totum se tradere, rationem vivendi quaerere atque exercere secreto;

deinde, ut possit hoc aliquis emeritis iam stipendiis, profligatae aetatis, iure optimo facere et ad alios actus animum[*]( animum Ruhkopf: animos A.) referre virginum Vestalium more, quae annis inter officia divisis discunt facere sacra et cum didicerunt docent.

Hoc Stoicis quoque placere ostendam, non quia mihi legem dixerim nihil contra dictum Zenonis Chrysippive committere, sed quia res ipsa patitur me ire in illorum sententiam, quoniam si quis semper unius sequitur, non in curia sed in factione est. Utinam quidem iam tenerentur omnia et in aperto confessa veritas esset nihilque ex decretis mutaremus ! Nunc veritatem cum eis ipsis qui docent quaerimus.