de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quemadmodum per frequentia urbis loca properanti in multos incursitandum est et aliubi labi necesse est, aliubi

p.270
retineri, aliubi respergi, ita in hoc vitae actu dissipato et vago multa impedimenta, multae querellae incidunt. Alius spem nostram fefellit, alius distulit, alius intercepit; non ex destinato proposita fluxerunt.

Nulli fortuna tam dedita est, ut multa temptanti ubique respondeat. Sequitur ergo, ut is, cui contra quam proposuerat aliqua cesserunt, impatiens hominum rerumque sit, ex levissimis causis irascatur nunc personae, nunc negotio, nune loco, nunc fortunae, nunc sibi.

Itaque ut quietus possit esse animus, non est iactandus nec multarum, ut dixi, rerum actu fatigandus nec magnarum supraque vires adpetitarum. Facile est levia aptare cervicibus et in hanc aut illam partem transferre sine lapsu ; at quae alienis in nos manibus imposita aegre sustinemus, victi in proximo effundimus. Etiam dum stamus sub sarcina, impares oneri vaccillamus.

Idem accidere in rebus civilibus ac domesticis scias. Negotia expedita et habilia sequuntur actorem ; ingentia et supra mensuram gerentis nec dant se facile et, si occupata sunt, premunt atque abducunt administrantem tenerique iam visa cum ipso cadunt. Ita fit, ut frequenter irrita sit eius voluntas, qui non quae facilia sunt adgreditur, sed vult facilia esse quae adgressus est.

Quotiens

p.272
aliquid conaberis, te simul et ea, quae paras quibusque parans ipse, metire ; faciet enim te asperum paenitentia operis infecti. Hoc interest utrum quis fervidi sit ingenii an frigidi atque humilis ; generoso repulsa iram exprimet, languido inertique tristitiam. Ergo actiones nostrae nec parvae sint nec audaces et improbae, in vicinum spes exeat, nihil conemur, quod mox adepti quoque successisse miremur,