de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Omni arte requiem furori dabit. Si vehementior erit, aut pudorem illi cui non resistat incutiet aut metum ; si infirmior, sermones inferet vel gratos vel novos et cupiditate cognoscendi avocabit. Medicum aiunt, cum regis filiam curare deberet nec sine ferro posset, dum tumentem mammam leniter fovet, scalpellum spongea tectum induxisse. Repugnasset puella remedio palam admoto, . eadem, quia non expectavit, dolorem tulit. Quaedam non nisi decepta sanantur.
Alteri dices: " Vide ne inimicis iracundia tua voluptati sit," alteri : " Vide ne magnitudo animi tui creditumque apud plerosque robur cadat. Indignor me hercules et non invenio dolendi modum, sed tempus expectandum est ; dabit poenas ; serva istud in animo tuo ; cum potueris, et pro mora reddes." Castigare vero irascentem et ultro obirasci incitare est ;
varie adgredieris blandeque, nisi forte tanta persona eris, ut possis iram comminuere,
Evasit e manibus puer et confugit ad Caesaris pedes nihil aliud petiturus, quam ut aliter periret, ne esca fieret. Motus est novitate crudelitatis Caesar et illum quidem mitti, crustallina autem omnia coram se frangi iussit complerique piscinam.
Fuit Caesari sic castigandus amicus ; bene usus est viribus suis : " E convivio rapi homines imperas et novi generis poenis lancinari ? Si calix tuus fractus est, viscera hominis distrahentur ? Tantum tibi placebis, ut ibi aliquem duci iubeas, ubi Caesar est ?
" Sic cui tantum potentiae est, ut iram ex superiore loco adgredi possit, male tractet, at talem dumtaxat, qualem modo rettuli, feram, immanem, sanguinariam, quae iam insanabilis est, nisi maius aliquid extimuit.
Pacem demus animo, quam dabit praeceptorum salutarium adsidua meditatio actusque rerum boni et intenta mens ad unius honesti cupiditatem. Conscientiae satis fiat, nil in famam laboremus.
Sequatur vel mala, dum bene merentis.
AtPrimo forsitan aspectu ; sed simul aequalitas vitae fidem fecit non segnitiem illam animi esse sed pacem, veneratur illos populus idem colitque.p.350volgus animosa miratur et audaces in honore sunt, placidi pro inertibus habentur.