de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Quomodo," inquis, " nos iubes intueri, quam omnia, per quae laedi videamur, exigua, misera, puerilia sint ? " Ego vero nihil magis suaserim quam sumere ingentem animum et haec, propter quae litigamus, discurrimus, anhelamus, videre quam humilia et abiecta sint, nulli qui altum quiddam aut magnificum cogitat respicienda.

Circa pecuniam plurimum vociferationis est. Haec fora defetigat, patres liberosque committit, venena miscet, gladios tam percussoribus quam legionibus

p.334
tradit ; haec est sanguine nostro delibuta ; propter hanc uxorum maritorumque noctes strepunt litibus et tribunalia magistratuum premit turba, reges saeviunt rapiuntque et civitates longo saeculorum labore constructas evertunt, ut aurum argentumque in cinere urbium scrutentur.