de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Necessarium est itaque foeditatem eius ac feritatem coarguere et ante oculos ponere quantum monstri sit homo in hominem furens quantoque impetu ruat non sine pernicie sua perniciosus et ea deprimens, quae mergi nisi cum mergente non possunt. Quid ergo ?

Sanum hunc aliquis vocat, qui velut tempestate correptus non it sed agitur et furenti malo servit, nec mandat ultionem suam, sed ipse eius exactor animo simul ac manu saevit carissimorum eorumque quae mox amissa fleturus est carnifex ?

Hunc aliquis affectum virtuti adiutorem

p.260
comitemque dat consilia, sine quibus virtus nihil gerit, obturbantem ? Caducae sinistraeque sunt vires et in malum suum validae, in quas aegrum morbus et accessio erexit.

Non est ergo quod me putes tempus in supervacuis consumere, quod iram, quasi dubiae apud homines opinionis sit, infamem, cum sit aliquis et quidem de illustribus philosophis, qui illi indicat operas et tamquam utilem ac spiritus subministrantem in proelia, in actus rerum, ad omne, quodcumque calore aliquo gerendum est, vocet.