de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Vinctum licet accipias et ad arbitrium tuum omni patientiae expositum ; saepe nimia vis caedentis aut articulum loco movit aut nervum in his quos fregerat dentibus fixit. Multos iracundia mancos, multos debiles fecit, etiam ubi patientem est [*]( est added by Petschenig. ) nancta materiam. Adice nunc quod nihil tam imbecille natum est, ut sine elidentis periculo pereat; imbecillos valentissimis alias dolor, alias casus exaequat.
Quid, quod pleraque eorum, propter quae irascimur, offendunt nos magis quam laedunt ? Multum autem interest,
p.326
utrum aliquis voluntati meae obstet an desit, eripiat an non det. Atqui in aequo ponimus, utrum aliquis auferat an neget, utrum spem nostram praecidat an differat, utrum contra nos faciat an pro se, amore alterius an odio nostri.