de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Non habuit hoc avitum ille vitium, ne paternum quidem ; nam si qua alia in Philippo virtus, fuit et contumeliarum patientia, ingens instrumentum ad tutelam regni. Demochares ad illum Parrhesiastes ob nimiam et procacem linguam appellatus inter alios Atheniensium legatos venerat. Audita benigne legatione Philippus: " Dicite," inquit, " mihi, facere quid possim, quod sit Atheniensibus gratum." Excepit Demochares et: " Te," inquit, " suspendere."
Indignatio circumstantium ad tam inhumanum responsum exorta erat ; quos Philippus conticiscere iussit et Thersitam illum salvum incolumemque dimittere. " At vos," inquit, " ceteri legati, nuntiate Atheniensibus multo superbiores esse, qui ista dicunt, quam qui impune dicta audiunt."