de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Periit itaque et tempus, magna in magnis rebus iactura, et militum ardor, quem inutilis labor fregit, et occasio adgrediendi imparatos, dum ille bellum indictum hosti cum flumine gerit.

Hic furor —quid enim aliud voces ?—Romanos quoque contigit. C. enim Caesar villam in Herculanensi pulcherrimam, quia mater sua aliquando in illa custodita erat, diruit fecitque eius per hoc notabilem fortunam ; stantem enim praenavigabamus, nunc causa dirutae quaeritur.

p.310

Et haec cogitanda sunt exempla, quae vites, et illa ex contrario, quae sequaris, moderata, lenia, quibus nec ad irascendum causa defuit nec ad ulciscendum potestas.

Quid enim facilius fuit Antigono quam duos manipulares duci iubere, qui incumbentes regis tabernaculo faciebant, quod homines et periculosissime et libentissime faciunt, de rege suo male existimabant ? Audierat omnia Antigonus, utpote cum inter dicentes et audientem palla interesset ; quam ille leviter commovit et : " Longius," inquit, " discedite, ne vos rex audiat.