de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Et hoc loco respondebitur mihi: " Quod tanto opere admirans, isti beluae cotidianum est ; ad hoc vivit, ad hoc vigilat, ad hoc lucubrat." Nemo certe invenietur alius, qui imperaverit omnibus iis, in quos animadverti iubebat, os inserta spongea includi, ne vocis emittendae haberent facultatem. Cui umquam morituro non est relictum qua gemeret ? Timuit, ne quam liberiorem vocem extremus dolor mitteret, ne quid quod nollet audiret ; sciebat autem innumerabilia esse, quae obicere illi nemo nisi periturus auderet.