de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quam diu quidem nihil tam intolerabile nobis videtur, ut nos expellat e vita, iram, in quocumque
p.296
erimus statu, removeamus. Perniciosa est servientibus. Omnis enim indignatio in tormentum suum proficit et imperia graviora sentit quo contumacius patitur. Sic laqueos fera, dum iactat, adstringit ; sic aves viscum, dum trepidantes excutiunt, plumis omnibus inlinunt. Nullum tam artum est iugum, quod non minus laedat ducentem quam repugnantem. Unum est levamentum malorum ingentium, pati et necessitatibus suis obsequi. Sed cum utilis sit servientibus adfectuum suorum et huius praecipue rabidi atque effreni continentia, utilior est regibus. Perierunt omnia, ubi quantum ira suadet fortuna permittit, nec diu potest quae multorum malo exercetur potentia stare ; periclitatur enim, ubi eos, qui separatim gemunt, communis metus iunxit. Plerosque itaque modo singuli mactaverunt, modo universi, eum illos conferre in unum iras publicus dolor coegisset.