de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Dicam et illi, qui in regem incidit sagittis pectora amicorum petentem, et illi, cuius dominus liberorum visceribus patres saturat : " Quid gemis, demens ? Quid expectas, ut te aut hostis aliquis per exitium gentis tuae vindicet aut rex a longinquo potens advolet ? Quocumque respexeris, ibi malorum finis est. Vides illum praecipitem locum ? Illac ad libertatem descenditur. Vides illud mare, illud flumen, illum puteum ? Libertas illic in imo sedet. Vides illam arborem brevem, retorridam, infelicem ? Pendet inde libertas. Vides iugulum tuum, guttur tuum, cor tuum ? Effugia servitutis sunt. Nimis tibi operosos exitus monstro et multum animi ac roboris exigentes ? Quaeris quod sit ad libertatem iter ? Quaelibet in corpore tuo vena ! "

Quam diu quidem nihil tam intolerabile nobis videtur, ut nos expellat e vita, iram, in quocumque

p.296
erimus statu, removeamus. Perniciosa est servientibus. Omnis enim indignatio in tormentum suum proficit et imperia graviora sentit quo contumacius patitur. Sic laqueos fera, dum iactat, adstringit ; sic aves viscum, dum trepidantes excutiunt, plumis omnibus inlinunt. Nullum tam artum est iugum, quod non minus laedat ducentem quam repugnantem. Unum est levamentum malorum ingentium, pati et necessitatibus suis obsequi.

Sed cum utilis sit servientibus adfectuum suorum et huius praecipue rabidi atque effreni continentia, utilior est regibus. Perierunt omnia, ubi quantum ira suadet fortuna permittit, nec diu potest quae multorum malo exercetur potentia stare ; periclitatur enim, ubi eos, qui separatim gemunt, communis metus iunxit. Plerosque itaque modo singuli mactaverunt, modo universi, eum illos conferre in unum iras publicus dolor coegisset.

Atqui plerique sic iram quasi insigne regium exercuerunt, sicut Dareus, qui primus post ablatum Mago imperium Persas et magnam partem orientis obtinuit. Nam cum bellum Scythis indixisset orientem cingentibus, rogatus ab Oeobazo nobili sene, ut ex tribus liberis unum in solacium patri relinqueret, duorum opera uteretur, plus quam rogabatur pollicitus omnis se illi dixit remissurum et occisos in conspectu parentis abiecit, crudelis futurus, si omnis abduxisset.