de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Bibit deinde liberalius quam alias capacioribus scyphis et iam gravis ac vinolentus obiurgatoris sui filium procedere ultra limen iubet adlevataque super caput sinistra manu stare. Tunc intendit arcum et ipsum cor adulescentis, id enim petere se dixerat, figit rescissoque pectore haerens in ipso corde spiculum ostendit ac respiciens patrem interrogavit, satisne certam haberet manum. At ille negavit Apollinem potuisse certius mittere.
Dii illum male perdant animo magis quam condicione mancipium! Eius rei laudator fuit, cuius nimis erat spectatorem fuisse. Occasionem blanditiarum putavit pectus filii in duas partes diductum et cor sub vulnere palpitans. Controversiam illi facere de gloria debuit et revocare iactum, ut regi liberet in ipso patre certiorem manum ostendere ! O regem cruentum!
O dignum in quem omnium suorum arcus verterentur! Cum exsecrati fuerimus illum convivia suppliciis funeribusque solventem, tamen sceleratius telum illud laudatum est quam missum. Videbimus quomodo se pater gerere debuerit stans super cadaver fili sui caedemque illam, cuius et testis fuerat et causa. Id de quo nunc agitur apparet, iram supprimi posse.
Non male dixit regi, nullum emisit ne calamitosi quidem verbum, cum aeque cor suum quam fili transfixum videret. Potest dici merito devorasse verba ; nam si quid tamquam iratus dixisset, nihil tamquam pater facere potuisset.