de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quod maxime desiderasti. Novate, nunc facere temptabimus, iram excidere animis aut certe refrenare et impetus eius inhibere. Id aliquando palam aperteque faciendum est, ubi minor vis mali patitur, aliquando ex occulto, ubi nimium ardet omnique impedimento exasperatur et crescit; refert quantas vires quamque integras habeat, utrum reverberanda et agenda retro sit an cedere ei debeamus, dum tempestas prima desaevit, ne remedia ipsa secum ferat.

Consilium pro moribus cuiusque capiendum erit; quosdam enim preces vincunt; quidam insultant instantque summissis, quos terrendo placabimus; alios obiurgatio, alios confessio, alios pudor coepto deiecit, alios mora, lentum praecipitis mali remedium, ad quod novissime descendendum est.

Ceteri enim adfectus dilationem recipiunt et curari tardius

p.254
possunt, huius incitata et se ipsa rapiens violentia non paulatim procedit sed, dum incipit, tota est; nec aliorum more vitiorum sollicitat animos, sed abducit et impotentes sui cupidosque vel communis mali exagitat, nec in ea tantum in quae destinavit, sed in occurrentia obiter [*]( obiter A1: ob iter C. F. W. Mulier. ) furit. Cetera vitia impellunt animos, ira praecipitat.