de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Faciet nos mitiores, si cogitaverimus, quid aliquando nobis profuerit ille cui irascimur, et meritis offensa redimetur. Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis allatura sit clementiae fama, quam multos venia amicos utiles fecerit.
Ne irascamur inimicorum et hostium liberis, inter Sullanae crudelitatis exempla est, quod ab re publica liberos proscriptorum submovit. Nihil est iniquius quam aliquem heredem paterni odii fieri.
Cogitemus, quotiens ad ignoscendum difficiles erimus, an expediat nobis omnes inexorabiles esse. Quam saepe veniam qui negavit petit! Quam saepe eius pedibus advolutus est, quem a suis reppulit! Quid est gloriosius quam
Irascetur aliquis ; tu contra beneficiis provoca. Cadit statim simultas ab altera parte deserta ; nisi paria non pugnant. Sed utrimque certabit ira, concurritur, ille est melior qui prior pedem rettulit ; victus est qui vicit. Percussit te, recede ; referiendo enim et occasionem saepius feriendi dabis et excusationem ; non poteris revelli, cum voles.
Numquid velit quisquam tam graviter hostem ferire, ut relinquat manum in vulnere et se ab ictu revocare non possit ? Atqui tale ira telum est; vix retrahitur. Arma nobis expedita prospicimus, gladium commodum et habilem; non vitabimus impetus animi istos [*]( istos Gertz: hos A 1 A 5. ) graves et onerosos et irrevocabiles ?
Ea demum velocitas placet, quae ubi iussa est vestigium sistit nec ultra destinata procurrit flectique et a cursu ad gradum reduci potest ; aegros scimus nervos esse, ubi invitis nobis moventur ; senex aut infirmi corporis est, qui cum ambulare vult currit. Animi motus eos putemus sanissimos validissimosque, qui nostro arbitrio ibunt, non suo ferentur.
Nihil tamen aeque profuerit quam primum intueri deformitatem rei, deinde periculum. Non est ullius
Qualem intus putas esse animum, cuius extra imago tam foeda est ? Quanto illi intra pectus terribilior vultus est, acrior spiritus, intentior impetus, rupturus se nisi eruperit !