de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Faciet nos mitiores, si cogitaverimus, quid aliquando nobis profuerit ille cui irascimur, et meritis offensa redimetur. Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis allatura sit clementiae fama, quam multos venia amicos utiles fecerit.
Ne irascamur inimicorum et hostium liberis, inter Sullanae crudelitatis exempla est, quod ab re publica liberos proscriptorum submovit. Nihil est iniquius quam aliquem heredem paterni odii fieri.
Cogitemus, quotiens ad ignoscendum difficiles erimus, an expediat nobis omnes inexorabiles esse. Quam saepe veniam qui negavit petit! Quam saepe eius pedibus advolutus est, quem a suis reppulit! Quid est gloriosius quam
Irascetur aliquis ; tu contra beneficiis provoca. Cadit statim simultas ab altera parte deserta ; nisi paria non pugnant. Sed utrimque certabit ira, concurritur, ille est melior qui prior pedem rettulit ; victus est qui vicit. Percussit te, recede ; referiendo enim et occasionem saepius feriendi dabis et excusationem ; non poteris revelli, cum voles.