de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

M. Catonem ignorans [*]( ignorans most editors consider a gloss on imprudens. ) in balineo quidam percussit imprudens ; quis enim illi sciens faceret iniuriam ? Postea satis facienti Cato : " Non memini," inquit,

p.238
" me percussum." Melius putavit non agnoscere quam vindicare.

" Nihil," inquis, " illi post tantam petulantiam mali factum est ? " Immo multum boni; coepit Catonem nosse. Magni animi est iniurias despicere ; ultionis contumeliosissimum genus est non esse visum dignum, ex quo peteretur ultio. Multi leves iniurias altius sibi demisere, dum vindicans Ille magnus et nobilis, qui more magnae ferae latratus minutorum canum securus exaudit.

" Minus," inquit, " contemnemur, si vindicaverimus iniuriam." Si tamquam ad remedium venimus, sine ira veniamus, non quasi dulce sit vindicari, sed quasi utile ; saepe autem satius fuit dissimulare quam ulcisci. Potentiorum iniuriae hilari vultu, non patienter tantum ferendae sunt ; facient iterum, si se fecisse crediderint. Hoc habent pessimum animi magna fortuna insolentes: quos laeserunt et oderunt.

Notissima vox est eius qui in cultu regum consenuerat. Cum illum quidam interrogaret, quomodo rarissimam rem in aula consecutus esset, senectutem : " Iniurias," inquit, " accipiendo et gratias agendo." Saepe adeo iniuriam vindicare non expedit, ut ne fateri quidem expediat.

C. Caesar Pastoris splendidi equitis Romani filium cum in custodia habuisset munditiis eius et cultioribus

p.240
capillis offensus, rogante patre ut salutem sibi filii concederet, quasi de supplicio admonitus duci protinus iussit; ne tamen omnia inhumane faceret adversum patrem, ad cenam illum eo die invitavit. Venit Pastor vultu nihil exprobrante.