de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Apud Platonem educatus puer cum ad parentes relatus vociferantem videret patrem : " Numquam," inquit, " hoc apud Platonem vidi." Non dubito quin citius patrem imitatus sit quam Platonem.
Tenuis ante omnia victus sit [*]( sit added by Ruhkopf, ) et non pretiosa vestis et similis cultus cum aequalibus. Non irascetur aliquem sibi comparari quem ab initio multis parem feceris.
Sed haec ad liberos nostros pertinent; in nobis quidem sors nascendi et educatio nec vitii locum nec iam praecepti habet ; sequentia ordinanda
Causa autem iracundiae opinio iniuriae est, cui non facile credendum est. Ne apertis quidem manifestisque statim accedendum ; quaedam enim falsa veri speciem ferunt.
Dandum semper est tempus; veritatem dies aperit. Ne sint aures criminantibus faciles ; hoc humanae naturae vitium suspectum notumque nobis sit, quod, quae inviti audimus, libenter credimus et, antequam iudicemus, irascimur.