de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Sed omnia ista initia causaeque sunt ; plurimum potest consuetudo, quae si gravis est, alit vitium. Naturam quidem mutare difficile est, nec licet semel mixta nascentium elementa convertere ; sed in hoc nosse profuit, ut
p.208
calentibus ingeniis subtrahas vinum, quod pueris Plato negandum putat et ignem vetat igne incitari. Ne cibis quidem implendi sint ; distendentur enim corpora et animi cum corpore tumescent. Labor illos citra lassitudinem exerceat, ut minuatur, non ut consumatur calor nimiusque ille fervor despumet. Lusus quoque proderunt ; modica enim voluptas laxat animos et temperat.