de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Sed quemadmodum natura quosdam proclives in iram facit, ita multae incidunt causae, quae idem possint quod natura. Alios morbus aut iniuria corporum in hoc perduxit, alios labor aut continua pervigilia noctesque sollicitae et desideria amoresque; quidquid aliud aut corpori nocuit aut animo, aegram mentem in querellas parat.
Sed omnia ista initia causaeque sunt ; plurimum potest consuetudo, quae si gravis est, alit vitium. Naturam quidem mutare difficile est, nec licet semel mixta nascentium elementa convertere ; sed in hoc nosse profuit, ut
Labor illos citra lassitudinem exerceat, ut minuatur, non ut consumatur calor nimiusque ille fervor despumet. Lusus quoque proderunt ; modica enim voluptas laxat animos et temperat.