de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quibus umidi plus inest, eorum

p.206
paulatim crescit ira, quia non est paratus illis calor sed motu adquiritur ; itaque puerorum feminarumque irae acres magis quam graves sunt levioresque dum incipiunt. Siccis aetatibus vehemens robustaque est ira, sed sine incremento, non multum sibi adiciens, quia inclinaturum calorem frigus insequitur. Senes difficiles et queruli sunt, ut aegri et convalescentes et quorum aut lassitudine aut detractione sanguinis ex haustus est calor ;

in eadem causa sunt siti fameque tabidi et quibus exsangue corpus est maligneque alitur et deficit. Vinum incendit iras, quia calorem auget ; pro cuiusque natura quidam ebrii effervescunt, quidam saucii. Neque ulla alia causa est, cur iracundissimi sint flavi rubentesque, quibus talis natura color est, qualis fieri ceteris inter iram solet ; mobilis enim illis agitatusque sanguis est.

Sed quemadmodum natura quosdam proclives in iram facit, ita multae incidunt causae, quae idem possint quod natura. Alios morbus aut iniuria corporum in hoc perduxit, alios labor aut continua pervigilia noctesque sollicitae et desideria amoresque; quidquid aliud aut corpori nocuit aut animo, aegram mentem in querellas parat.

Sed omnia ista initia causaeque sunt ; plurimum potest consuetudo, quae si gravis est, alit vitium. Naturam quidem mutare difficile est, nec licet semel mixta nascentium elementa convertere ; sed in hoc nosse profuit, ut

p.208
calentibus ingeniis subtrahas vinum, quod pueris Plato negandum putat et ignem vetat igne incitari. Ne cibis quidem implendi sint ; distendentur enim corpora et animi cum corpore tumescent.

Labor illos citra lassitudinem exerceat, ut minuatur, non ut consumatur calor nimiusque ille fervor despumet. Lusus quoque proderunt ; modica enim voluptas laxat animos et temperat.