de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Deinde non ideo quaedam, quia sunt terribiliora,
p.190
potiora sunt, nec hoc sapienti diei velim: " Quod ferae, sapientis quoque telum est, timeri." Quid ? Non timetur febris, podagra, ulcus malum ? Numquid ideo quicquam in istis boni est ? An contra omnia despecta foedaque et turpia, ipsoque eo timentur ? Sic ira per se deformis est et minime metuenda, at timetur a pluribus sicut deformis persona ab infantibus. Quid, quod semper in auctores redundat timor nec quisquam metuitur ipse securus ? Occurrat hoc loco tibi Laberianus ille versus, qui medio civili bello in theatro dictus totum in se populum non aliter convertit, quam si missa esset vox publici adfectus :
- Necesse est multos timeat quem multi timent.