de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Ne singulis irascaris, universis ignoscendum est, generi humano venia tribuenda est. Si irasceris iuvenibus senibusque, quod peccant, irascere et[*]( et added by Gertz. ) infantibus : peccaturi sunt. Numquis irascitur pueris, quorum aetas nondum novit rerum discrimina ? Maior
p.186
est excusatio et iustior hominem esse quam puerum. Hac condicione nati sumus, animalia obnoxia non paucioribus animi quam corporis morbis, non quidem obtusa nec tarda, sed acumine nostro male utentia, alter alteri vitiorum exempla. Quisquis sequitur priores male iter ingressos, quidni habeat excusationem, cum publica via erraverit ?