de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
An secundum naturam sit manifestum erit, si hominem inspexerimus. Quo quid est mitius, dum in recto animi habitus est ? Quid autem ira crudelius est ? Quid homine aliorum amantius ? Quid ira infestius ? Homo in adiutorium mutuum genitus est, ira in exitium; hic congregari vult, illa discedere; hic prodesse, illa nocere ; hic etiam ignotis succurrere, illa etiam carissimos petere ; hic aliorum commodis vel impendere se paratus est, illa in periculum, dummodo deducat, descendere.
Quis ergo magis naturam rerum ignorat quam qui optimo eius operi et emendatissimo hoc ferum ac perniciosum vitium adsignat ? Ira, ut diximus, avida poenae est, cuius cupidinem inesse pacatissimo hominis pectori minime secundum eius naturam est. Beneficiis enim humana vita constat et concordia, nec terrore sed mutuo amore in foedus auxiliumque commune constringitur.
" Quid ergo ? Non aliquando castigatio necessaria est ? " Quidni ? Sed haec sine ira, cum ratione ;
Nempe medicus primo in levibus vitiis temptat non multum ex cotidiana consuetudine inflectere et cibis, potionibus, exercitationibus ordinem imponere ac valetudinem tantum mutata vitae dispositione firmare. Proximum est, ut modus proficiat; si modus et ordo non proficit, subducit aliqua et circumcidit ; si ne adhoc quidem respondet, interdicit cibis et abstinentia corpus exonerat ; si frustra molliora cesserunt, ferit venam membrisque, si adhaerentia nocent et morbum diffundunt, manus adfert ; nec ulla dura videtur curatio, cuius salutaris effectus est.