de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quid esset ira satis explicitum est. Quo distet ab iracundia apparet; quo ebrius ab ebrioso et timens a timido. Iratus potest non esse iracundus ; iracundus potest aliquando iratus non esse.

Cetera, quae pluribus apud Graecos nominibus in species iram distinguunt, quia apud nos vocabula sua non habent, praeteribo, etiam si amarum nos acerbumque dicimus, nec minus stomachosum, rabiosum, clamosum, difficilem, asperum, quae omnia irarum differentiae sunt ; inter hos morosum ponas licet, delicatum iracundiae genus.