de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Quid opus est," inquit Hieronymus, " cum velis caedere aliquem, tua prius labra mordere ? " Quid, si ille vidisset desilientem de tribunali proconsulem et fasces lictori auferentem et suamet vestimenta scindentem, quia tardius scindebantur aliena ?

Quid opus est mensam evertere ? Quid pocula adfligere ? Quid se in columnas impingere ? Quid capillos avellere, femur pectusque percutere ? Quantam iram putas, quae, quia in alium non tam cito quam vult erumpit, in se

p.158
revertitur ? Tenentur itaque a proximis et rogantur, ut sibi ipsi placentur.

Quorum nil facit quisquis vacuus ira meritam cuique poenam iniungit. Dimittit saepe eum, cuius peccatum deprendit. Si paenitentia facti spem bonam pollicetur, si intellegit non ex alto venire nequitiam, sed summo, quod aiunt, animo inhaerere, dabit impunitatem nec accipientibus nocituram nec dantibus ;

nonnumquam magna scelera levius quam minora compescet, si illa lapsu, non crudelitate commissa sunt, his inest latens et operta et inveterata calliditas ; idem delictum in duobus non eodem malo afficiet, si alter per neglegentiam admisit, alter curavit ut nocens esset.