de Constantia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ex hac sorte et hoc est de quo agitur. Si iniuriam accepi, necesse est factam esse ; si est facta, non est necesse accepisse me; multa enim incidere possunt quae submoveant iniuriam. Ut intentatam manum deicere aliquis casus potest et emissa tela declinare, ita iniurias qualescumque potest aliqua res repellere et in medio intercipere, ut et factae sint nec acceptae.

Praeterea iustitia nihil iniustum pati potest, quia non coeunt contraria. Iniuria autem non potest fieri nisi iniuste ; ergo sapienti iniuria non potest fieri. Nec est quod mireris ; si nemo illi potest iniuriam facere, ne prodesse quidem quisquam potest. Et sapienti nihil deest quod accipere possit loco

p.72
muneris, et malus nihil potest dignum tribuere sapiente ; habere enim prius debet quam dare, nihil autem habet quod ad se transferri sapiens gavisurus sit.